monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4 > 2 > bnf16236.8 > 22 > sectio 71 > 12 > sectio 83 > sectio 114 > 27 > ad Ephesios, 4 > 9 > 27 > 1 > sectio 16 > sectio 17 > sectio 98 > 1 > 13 > 1 > 9 > sectio 38 > sectio 128 > sectio 144 > 27 > sectio > Ecclesiastes, 6 > sectio > sectio 48 > 88 > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p4, IV. Grithfridus rex Guallorum Angliam invadit. Historia Roberti Rodelentensis comitis. > sectio 77 > sectio 51 > sectio 15 > 11 > sectio 10 > 14 > sectio 35 > 17 > 5
Cassianus, Collationes, 3, 23, IV. Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac iustitiae conferatur. <<<     >>> VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit.

CAPUT V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius, et egenum et pauperem a diripientibus eum; quis conterens molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorquens, in ipso intercessionis opere, divinae maiestatis gloriam quieta mente suspiciat? Quis alimoniam pauperibus administrans, aut advenientium turbas benevola humanitate suscipiens, in eo temporis puncto quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, immensitatem supernae beatitudinis speculetur; et cum praesentis vitae angoribus curisque concutitur, futuri saeculi statum elevato a terrenis contagiis corde prospiciat?
2 Unde beatus David solum hoc bonum homini esse definiens, Deo iugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Quod etiam Ecclesiastes a nemine iustorum sine querela perfici posse pronuntians: Quia non est homo iustus, ait, in terra qui faciat bonum, et non peccet. Quis enim umquam quamvis praecipuus omnium iustorum atque sanctorum, huius corporis vinculis colligatus, summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, ut numquam a divina contemplatione discedens, ne parvo quidem tempore ab eo qui solus bonus est, terrenis cogitationibus putetur affectus; qui numquam ullam cibi, ullam indumenti, aliarumve carnalium rerum gesserit curam: numquam de fratrum susceptione, de loci commutatione, de cellulae structione sollicitus, aut opem aliquam humani concupierit adiumenti, aut inopiae sterilitate vexatus illam sententiam Dominicae increpationis incurrerit: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini? Denique ipsum illum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc implere potuisse confidenter astruimus, ipso in Actibus Apostolorum discipulis attestante: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Vel cum Thessalonicensibus scribens, In labore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur. Quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamvis sancta atque sublimis, non poterat non ab illa coelesti theoria intentione terreni operis aliquando divelli.
3 Denique cum se tantis ac talibus ditari fructibus cerneret, et econtrario theoriae bonum corde pensaret, ac velut in una lance tantorum laborum profectum, in altera delectationem divinae contemplationis appenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia immensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societas etiam ad resolutionem carnis invitat, anxius tandem proclamat et dicit: Quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne necessarium magis propter vos.